— 401 —
      6. Quanquam autem tempus in se et absolute positum sit ens imaginarium,
tamen, quatenus ad immutabilem legem sensibilium, qua
talium, pertinet, est conceptus verissimus et per omnia possibilia sensuum
obiecta in infinitum patens intuitivae repraesentationis condicio.
Cum enim simultanea, qua talia, sensibus obvia fieri non possint nisi
ope temporis, mutationes autem non sint nisi per tempus cogitabiles:
patet, hunc conceptum universalem phaenomenorum formam continere,
adeoque omnes in mundo eventus observabiles, omnes motus omnesque
internas vicissitudines necessario cum axiomatibus de tempore cognoscendis
— 402 —
partimque a nobis expositis consentire, quoniam nonnisi sub
hisce condicionibus sensuum obiecta esse et coordinari possunt
. Absonum
igitur est, contra prima temporis puri postulata, e. g. continuitatem etc.,
rationem armare velle, cum legibus consequantur, quibus nihil prius,
nihil antiquius reperitur, ipsaque ratio in usu principii contradictionis
huius conceptus adminiculo carere non possit; usque adeo est primitivus
et originarius.
Kant Diss 401-402