— 160 —
      29) Tempus jam est, ut tradamus causas, quae speciem
ellipseos Planetariae definiunt
. Datur focus ellipseos ⊙,
qui est locus Solis. Dato jam loco A, ubi Planetam Sol trahere
incipit, velut maxima planetae distantia, datur remotior ab hoc foco
ellipseos vertex. Data porro ratione gravitatis seu virtutis, qua
Sol planetam trahere incipit, ad conatum centrifugum, qua ibi circulatio
planetam excitere et a Sole repellere nititur, hinc datur
et latus rectum ellipseos principale WX seu ordinatim applicata
in foco ⊙. Nam ⊙ A data, est ad ⊙ W semilatus rectum, in ratione
data attractionis Solaris ad duplum conatum centrifugum.
Quodsi jam quarta pars lateris recti detrahatur a maxima digressione
data A ⊙, erit residuum ad A ⊙ ut A ⊙ ad AΩ: datur ergo
AΩ major axis ellipseos seu latus transversum. Datis ergo punctis
⊙, A, W vel X, datur et Ω, atque hinc porro et C centrum ellipseos,
et alter focus F, et axis transversus BE, adeoque ellipsis.
Nec minus dantur omnia, si pro A initio daretur Ω.
Leibniz Tent 160