— 365 —
      [28] Quatuor priores Tituli Pandectarum libri, quibus quae dicuntur
graecis Priora absolvuntur, sive doctrina de Jurisprudentiae natura, ejusque
fine justitia, objecto jure de legum caussis, virtutibusque, et de earum interpretandarum
— 366 —
ratione quantula ejus ingentis operis pars est? et tamen omnem
ejus Prudentiae Artem expediunt. Quanquam quid hoc verbi est Ars
prudentiae, cujus una ars est Philosophia? nam si cum doctissimo methodi
Juris Civilis Authore eleganter loqui velimus; [53r] Priora philosophiam juris
continent; reliquum totum corpus historiam: Ego vero, et una ingentem
generis Judicialis Topicam continere affirmarim. Nam quid est, quod sane
mirum, immensam de Jure librorum molem cum Nobis esse, tum post edictum
perpetuum Romanis fuisse; de quo Romanis antea admodum pauci,
Graecis omnino nulli? Quia apud Graecos Philosophi juris Philosophiam,
nempe doctrinam de Republica, de Justitia, legibusque tradebant; qui Pragmatici
dicebantur, leges Oratoribus ministrabant: Oratores in caussis ex
facto ipso aequi argumenta inveniebant. Quare cum apud Graecos Jurisprudentia,
et Philosophorum scientia, et Pragmaticorum de legibus historia, et
Oratorum facultate contineretur; nulli apud eos erant de jure libri. Philosophi
autem Romanorum ipsi erant Jurisconsulti, ut qui in una legum peritia
omnem sapientiam posuerunt, sive sapientiam heroicorum temporum meram
conservarunt: Etenim
Haec fuit sapientia quondam,
Publica privatis secernere sacra prophanis,
Concubita prohibere vaga, dare jura maritis,
Oppida moliri, et leges incidere ligno.

Vico Diss 365-366