— 17 —
Opportune igitur hodie mentem curis
— 18 —
omnibus exsolvi, securum mihi otium procuravi, solus
secedo, serio tandem et libere generali huic mearum
opinionum eversioni vacabo.
      Ad hoc autem non erit necesse, ut omnes esse falsas
ostendam, quod nunquam fortassis assequi possem;
sed quia jam ratio persuadet, non minus accurate ab
iis quae non plane certa sunt atque indubitata, quam
ab aperte falsis assensionem esse cohibendam, satis erit
ad omnes rejiciendas, si aliquam rationem dubitandi
in unaquaque reperero. Nec ideo etiam singulae erunt
percurrendae, quod operis esset infiniti; sed quia, suffossis
fundamentis, quidquid iis superaedificatum est
sponte collabitur, aggrediar statim ipsa principia, quibus
illud omne quod olim credidi nitebatur.
Descartes Med 17-18