— 85 —
      Quare ista physicae, quae vi methodi geometricae obtenduntur
vera, nonnisi verisimilia sunt, et a geometria methodum quidem
habent, non demonstrationem: geometrica demonstramus, quia
facimus; si physica demonstrare possemus, faceremus. In uno
enim Deo Opt. Max. sunt verae rerum formae, quibus earumdem
est conformata natura. Demus igitur physicae operam, ut philosophi,
nempe ut animum componamus: et in eo praestemus
antiquis, quod illi haec studia excolebant, ut impie cum diis
de felicitate contenderent; nos autem, ut humanos spiritus deprimamus:
iis quidem vestigemus verum, cuius sumus tantopere
studiosi; sed, ubi non invenimus, hoc ipsum veri desiderium nos
ad Deum. Opt. Max., qui unus via et veritas est, manuducat.
Vico NT 85