— 401 —
Accidere autem potest casus, ubi, quae ad alterutram partem
inclinent voluntatem rationes, conscientiam plane fugiant, nihilo minus tamen
alterutrum deligatur; verum tum res a superiori mentis facultate ad inferiorem
rediit, et per repraesentationis obscurae alterutram partem versus suprapondium
(cuius in sequentibus uberiorem iniiciemus commemorationem,) aliquorsum
mens dirigitur.
Kant ND 401