— 401 n —
      *) Simultanea non sunt ideo talia, quia sibi non succedunt. Nam remota
successione tollitur quidem coniunctio aliqua, quae erat per seriem temporis, sed
inde non statim oritur alia vera relatio, qualis est coniunctio omnium in momento
eodem. Simultanea enim perinde iunguntur eodem temporis momento, quam
successiva diversis. Ideo, quanquam tempus sit unius tantum dimensionis, tamen
ubiquitas temporis (ut cum Newtono loquar), per quam omnia sensitive cogitabilia
sunt aliquando, addit quanto actualium alteram dimensionem, quatenus veluti pendent
ab eodem temporis puncto. Nam si tempus designes linea recta in infinitum
producta, et simultanea in quolibet temporis puncto per lineas ordinatim applicatas:
superficies, quae ita generatur, repraesentabit mundum phaenomenon, tam
quoad substantiam, quam quoad accidentia.

Kant Diss 401 n