— 17 §32 —
      § XXXII. Ratione loci et temporis repraesentando
coexistentia phantasmati poetice simul repraesentari etc.,
hac ratione demonstrari potest: res quantum pote determinatissimas
repraesentari poeticum, § 18, determinationes
loci et temporis numericae, saltim specificae,
ergo rem maxime determinant, ergo repraesentare omnia,
ergo et phantasmata indicando coexistentia per locum
et tempus determinare poeticum.

Baumgarten MPh 17