— 288 —
      Par. IX. Tertio denique considerandum venit, ad Civitatis Jus
ea minus pertinere, quae plurimi indignantur. Nam certum est,
homines naturae ductu in unum conspirare, vel propter communem
metum, vel desiderio damnum aliquod commune ulciscendi;
et, quia Jus Civitatis communi multitudinis potentia definitur,
certum est, potentiam Civitatis, et Jus eatenus minui, quatenus
ipsa causas praebet, ut plures in unum conspirent. Habet certe
Civitas quaedam sibi metuenda, et sicut unusquisque civis, sive
homo in statu naturali, sic Civitas eo minus sui juris est, quo majorem
timendi causam habet. Atque haec de Jure summarum potestatum
in subditos; jam antequam de earundem in alios jure,
agam, solvenda videtur quaestio, quae de Religione moveri
solet.
      Par. X. Nam objici nobis potest, an Status civilis, et subditorum
obedientia, qualem in statu civili requiri ostendimus, non tollat
Religionem, qua Deum colere tenemur. Sed si rem ipsam perpendamus,
nihil reperiemus, quod possit scrupulum injicere.
Mens enim, quatenus ratione utitur, non summarum potestatum,
sed sui juris est ( per Art. 11. Cap. praeced. ). Atque adeo vera Dei
cognitio, et amor nullius imperio subjici potest, ut nec erga proximum
charitas ( per Art. 8. hujus Cap. ); et si praeterea consideremus
summum charitatis exercitium esse illud, quod ad pacem tuendam,
et concordiam conciliandam fit, non dubitabimus, illum
revera suo officio functum esse, qui unicuique tantum auxilii fert,
quantum jura Civitatis, hoc est, concordia, et tranquillitas concedunt.
Ad externos cultus quod attinet, certum est, illos ad veram
Dei cognitionem, et amorem, qui ex ea necessario sequitur,
nihil prorsus juvare, nec nocere posse; atque adeo non tanti faciendi
sunt, ut propter ipsos pax, et tranquillitas publica perturbari
— 289 —
mereatur. Caeterum certum est, me Jure naturae, hoc est ( per
Art. 3. praec. Cap.
), ex divino decreto, non esse religionis vindicem;
nam nulla mihi est, ut olim Christi Discipulis potestas fuit, ejiciendi
spiritus immundos et faciendi miracula, quae sane potestas
adeo necessaria est ad propagandam Religionem in locis, ubi interdicta
est, ut sine ipsa non tantum oleum, et opera, ut ajunt, perdatur,
sed plurimae insuper creentur molestiae, cujus rei funestissima
exempla omnia viderunt saecula. Unusquisque igitur, ubicunque
sit, Deum potest vera Religione colere, sibique prospicere,
quod viri privati officium est. Caeterum cura Religionis propagandae
Deo, vel summis potestatibus, quibus solis incumbit Reipublicae
habere curam, committenda est. Sed ad propositum revertor.
Spinoza TP 288-289