— 19 —
VII. Elementum.

      Elementum definitur principium, ex quo aliquid est
primo materialiter, et in quod ultimo resolvitur. Differt a
principio et caussa, quia aliquid potest esse principium ex
quo, tamen non elementum, quia elementum est pars rei
perpetuo, principium vero non. Item caussa potest esse absoluta
ab effectu, sicut quidam efficientes, elementa vero
non. Ideo omne elementum est caussa et principium, non
e contra. Duae autem sunt conditiones, quae ambae in resolutionis
ratione et compositionis fundantur, in primum
et ultimum, ex quo et in quod. Ideo maxime videtur
habere rationem caussae materialis et partis. Huius generis
sunt literae in scriptura, puncta in linea, dictiones
in oratione logica, atomi in corporibus compositis, et tandem
— 20 —
omne individuum incompositum, quod non dividitur
in aliud et in quod omnia resolubilia conquiescunt. Individuum
autem hoc aut est secundum quantitatem, sicut
unitas in numero, punctus in magnitudine; aut secundum
qualitatem, sicut minimus calor, minimus sapor, minimum
sensibile; aut secundum substantiam, sicut quod non est
divisibile in aliam speciem, sicut aqua simplex, quae non
dividitur in alias partes essentiales, licet in partes integrales
seu quantitativas dividatur. Et ita dicitur elementum
in via physicorum, in via vero logicorum, nempe Peripateticorum,
divisibilis est in suam materiam et formam,
unde materia intelligitur rationem habere elementi. [>]
Bruno Sum 19-20