— 17 §31 —
      § XXXI . Ratione loci et temporis coexistentia phantasmati
partiali pertinent cum eo ad idem totale, ergo
eorum phantasmata extensive clare cum repraesentando
aliquo partiali repraesentare, poeticum
, § 30.
      Usitatissimae poetis descriptiones temporis, e. g. noctis
Virgil. Aen. IV, meridiei Ecl. 4, vesperae Ecl. I; quatuor
anni horas simul depictas lege Senecae Hippol. Act. III
p. 64
; descriptiones veris Virg. Georg. l. II vers. 319-345;
primae lucis hiemis autumni etc. et alia exempla cuiuslibet
Bavii adversaria porrigent. In quibus tamen maximopere
observandum scholion ad § 28.
Baumgarten MPh 17