— 85 —
At inquiunt docti homines
hanc eamdem physicam, qua ipsi methodo docent, ipsam esse
naturam: et quoquo te ad universi contemplationem convertas,
hanc physicam intueri. Quare gratias agendas authoribus putant,
qui nos tanto negocio naturae ultra contemplandae liberarunt:
et has aedes amplissimas instructissimasque reliquerunt. Quando
ita se habere naturam necesse est, agant quam maximas: sed,
si ea aliter sit comparata, si una de motu regula falsa sit, ut
ne dicam non unam tantum iam falsi compertam esse, videant,
etiam atque etiam videant, ne non tuto iam naturae securi
agant: et dum aedium fastigia curant, fundamenta cum
periculo negligant. Ah! ne fallamus, neque fallamur, auditores:
istas methodos, sive soritas istos, ut in geometricis verissimae
demonstrandi viae et rationes sunt, ita, ubi res demonstrationem
non patitur, tamquam viciosum captiosumque argumentandi
genus, priscae philosophorum sectae Stoicis, qui eo disserendi
telo utebantur, obiectabant. Et Chrysippi logicam, ut insidiosissimam
antiquos reformidasse etiamnum fama constat.
Vico NT 85