— 160 —
      28) Habemus ergo in motu planetae elliptico sex
puncta inprimis notabilia
: quatuor quidem obvia, A et Ω
Aphelii et Perihelii, itemque E et B mediae distantiae (nam ⊙ B
vel ⊙ E est dimidius axis major AΩ, adeoque medium arithmeticum
inter ⊙A maximam, et ⊙ Ω minimam digressionem), et duo a nobis
addita, W et X estrema lateris recti WX ad axem in foco ⊙
ordinatim applicati, quae sunt puncta maximae velocitatis, illud W
recedendi, hoc X accedendi (per 24). Ubi etiam (per 26) impetus
a continua gravitatis impressione conceptus ab A usque ad W
praecise est dimidius ejus, qui toto descensu ab A usque ad Ω
concipitur; similiter conceptus ab Ω usque ad X, dimidius ejus
qui concipitur ab Ω usque ad A : et omnino impetus a gravitate
concepti per AW, WΩ, ΩX , XA sunt aequales.
Leibniz Tent 160