— 401 —
Quid enim est lubitus, nisi voluntatis pro allectamento objecti ad
hanc potius, quam oppositam partem facta inclinatio; ergo tuum libet s. volupe
est actionem per internas rationes determinatam innuit. Lubitus enim ex tua
sententia actionem determinat; est vero nonnisi voluntatis in obiecto pro
ratione allectamenti, quo voluntatem invitat, acquiescentia. Ergo est determinatio
respectiva, in qua si voluntas aequaliter ponitur allectari, alterum magis
volupe esse, idem est, ac aequaliter simulque inaequaliter placere, quod implicat
repugnantiam.
Kant ND 401