— 401 —
Quod autem temporis
quantitatem non aestimare possimus, nisi in concreto, nempe vel motu
vel cogitationum serie, id inde est, quoniam conceptus temporis tantummodo
lege mentis interna nititur, neque est intuitus quidam connatus,
adeoque nonnisi sensuum ope actus ille animi, sua sensa coordinantis,
eliciatur. Tantum vero abest, ut quis unquam temporis conceptum
adhuc rationis ope aliunde deducat et explicet, ut potius ipsum
principium contradictionis eundem praemittat ac sibi condicionis loco
substernat. A enim et non A non repugnant, nisi simul (h. e. tempore
eodem) cogitata de eodem, post se autem (diversis temporibus) eidem
competere possunt. Inde possibilitas mutationum nonnisi in tempore
cogitabilis, neque tempus cogitabile per mutationes, sed vice versa.
Kant Diss 401