— 375 —
Nam revera nihil inanius est,
quam circa nudos numeros figurasque imaginarias ita
versari, ut velle videamur in talium nugarum cognitione
conquiescere, atque superficiarijs istis demonstrationibus,
quae casu saepius quam arte inveniuntur,
et magis ad oculos et imaginationem pertinent quam
ad intellectum, sic incumbere, ut quodammodo ipsa
ratione uti desuescamus; simulque nihil intricatius,
quam tali probandi modo novas difficultates confusis
numeris involutas expedire. Cum vero postea cogitarem,
unde ergo fieret, ut primi olim Philosophiae inventores
neminem Matheseos imperitum ad studium sapientiae
vellent admittere, tanquam haec disciplina
— 376 —
omnium facillima et maxime necessaria videretur ad
ingenia capessendis alijs majoribus scientijs erudienda
et praeparanda, plane suspicatus sum, quamdam eos
Mathesim agnovisse valde diversam a vulgari nostrae
aetatis; non quod existimem eamdem illos perfecte
scivisse, nam eorum insanae exsultationes et sacrificia
pro levibus inventis aperte ostendunt, quam fuerint
rudes. Nec me ab opinione dimovent quaedam illorum
machinae, quae apud Historicos celebrantur; nam licet
fortasse valde simplices exstiterint, facile potuerunt ab
ignara et mirabunda multitudine ad miraculorum famam
extolli. [>]
Descartes Reg 375-376