— 17 —
      Animadverti jam ante aliquot annos quam multa,
ineunte aetate, falsa pro veris admiserim, et quam
dubia sint quaecunque istis postea superextruxi, ac
proinde funditus omnia semel in vita esse evertenda,
atque a primis fundamentis denuo inchoandum, si
quid aliquando firmum et mansurum cupiam in scientiis
stabilire; sed ingens opus esse videbatur, eamque
aetatem expectabam, quae foret tam matura, ut capessendis
disciplinis aptior nulla sequeretur. Quare
tamdiu cunctatus sum ut deinceps essem in culpa,
si quod temporis superest ad agendum, deliberando
consumerem.
Descartes Med 17