— 69 —
Haec aliaque plurima (quae dicere praetermitto)
cum ita se habeant, dubitemus, inquam, dubitemus
interim, quoad liberius, atque sincerius causam
agere liceat. Neque obstent Aristotelis discipuli, quos
quanto ipso Magistro oculatiores esse non credimus,
tanto magis perperam ab hoc nostro sensu dicimus abhorrere.
Minus enim proprio duce videre possunt qui
(exempli gratia) vacuum ipso audito nomine contemnunt,
quod Aristoteles multis refellere nititur argumentis.
— 70 —
Infinitam universi molem et dimensionem
istam ut manifeste erroneam respuunt, ubi Aristoteles
quasi contra egregiam causam pro viribus armatur.
Terrae quietem de qua stultos tantum dubitare stultissimi
omnium existimant, multiplici fulcro, pro contra
asserentium gravitate, dignam existimavit Aristoteles:
ad hanc enim causam pertinet quod medietas secundi,
et totus quartus de coelo et mundo liber
enixe
concludere contendit. Nos autem super haec credimus
caussam aristotelicis pugiunculis contemptibilem, et eorum
duci molestissimam, satis omnibus tandem melius
considerantibus optimam futuram. Quod si hinc accidit
ut Peripateticis omnibus opponar, eosdem (utpote meae
causae adversarios) formidare debeam, eos maxime
omnium formidabo, qui magis fide, famaque illius doctrinae,
quam eiusdem intelligentia commoti, tanto
plures orationes quanto pauciores rationes, effundent.
Ut ut autem sit, non propterea ab incepto desistam,
qui non huc me contuli, ut commender, sed ut quibus
rationibus damnari possim, appareat: non importune
oppositam partem negaturus, sed rationes quibus aliter
sentire cogar, inquisiturus. Quamvis non ignorem
maxima ex parte eos qui ad disputandum pubblice se
conferunt, magis victoriam gloriamque exaucupaturos,
quam veritatem studiose indagaturos prodire.
Bruno Acr 69-70