— 365 —
[X.]

      [26] Hactenus de Instrumentis; dehinc de nostrae studiorum rationis
commoditatibus. Et quod de multis rerum argumentis, quae a prudentia
sunt, artes redactas habeamus, vereor ne damno potius nostrae studiorum
rationis, quam lucro apponi necesse sit. Nam de iis rebus, quibus prudentia
moderatur, artes si multae nullae, sin modicae multae sunt. Qui enim omnia
prudentiae in artem redigere conantur, principio inanem insumunt operam:
quia prudentia ex rerum momentis, et appendicibus, quae circumstantiae
dicuntur, et infinitae sunt, rebus agendis moderatur: quare omnis earum
comprehensio [52v] quam amplissima, nunquam est satis. Deinde consuefaciunt
Auditores, ut communibus praeceptis adhaerescant: quo nihil in actu
rerum inutilius experimur. Quamobrem, ut usui sint artes, quae prudentia
constant, ut Oratoria, Poëtica, Historica Deorum compitalium instar sint, et
tantum demonstrent, quo, et qua sit eundum: nempe Philosophiam, et per
eam ad ipsius contemplationem naturae. Cum ea una excolebatur maximi
in quoque istarum artium genere scriptores apud Graecos, Latinos, et nostros
floruerunt: artibus autem apud quosque eorum excultis, non proinde
clari extiterunt. Exequamini quaeso de singulis rationem, et me nihil falsi
dixisse invenietis. Quapropter qui artes, ac disciplinas, quae nedum omnes,
sed cunctae in philosophiae gremio continebantur, et ab ea, et in se diviserunt,
mihi Tyrannorum similes fuisse videntur, qui amplissima, opulentissimaque,
et celeberrima hostium urbe potiti, quo tuti porro ab ea sint, urbem
delent, et cives per pagos longe dissitos dissipant: ut ne ultra suae Urbis
magnificentia, et opibus, suorumque numero spiritus, animosque efferant,
neque conspirare, et alii aliis auxilio esse possint.
Vico Diss 365