— 19 —
Rem impossibilem
voco, cujus natura <in existendo> implicat contradictionem, ut ea
existat; necessariam, cujus natura implicat contradictionem, ut
— 20 —
ea non existat; possibilem, cujus quidem existentia, ipsa sua natura,
non implicat contradictionem, ut existat, aut non existat,
sed cujus existentiae necessitas, aut impossibilitas pendet a causis nobis
ignotis, quamdiu ipsius existentiam fingimus; ideoque si
ipsius necessitas, aut impossibilitas, quae a causis externis pendet,
nobis esset nota, nihil etiam de ea potuissemus fingere. Unde sequitur,
si detur aliquis Deus, aut omniscium quid, nihil prorsus
eum posse fingere. Nam, quod ad Nos attinet, postquam s novi
me existere, non possum fingere me existere, aut non existere;
nec etiam possum fingere elephantem, qui transeat per acus foramen;
nec possum, postquam t naturam Dei novi, fingere eum
existentem, aut non existentem: idem intelligendum est de Chimaera,
cujus natura existere implicat.
Spinoza TIE 19-20