— 19 —
      Cum omnis perceptio sit vel rei, tanquam existentis consideratae,
vel solius essentiae, et frequentiores fictiones contingant circa
res, tanquam existentes, consideratas, ideo prius de hac loquar;
scilicet ubi sola existentia fingitur, et res, quae in tali actu fingitur,
intelligitur, sive supponitur intelligi. Ex. gr. fingo Petrum, quem
novi, ire domum, eum me invisere, et r similia. Hic quaero, circa
quae talis idea versetur? Video eam tantum versari circa possibilia,
non vero circa necessaria, neque circa impossibilia.
Spinoza TIE 19