— 19 —
      Incipiamus itaque a prima parte Methodi, quae est, uti diximus,
distinguere, et separare ideam veram a caeteris perceptionibus, et cohibere
mentem, ne falsas, fictas, et dubias cum veris confundat:
quod utcunque fuse hic explicare animus est, ut Lectores detineam
in cogitatione rei adeo necessariae, et etiam, quia multi sunt, qui vel
de veris dubitant ex eo, quod non attenderunt ad distinctionem,
quae est inter veram perceptionem, et alias omnes. Adeo ut sint veluti
homines, qui, cum vigilarent, non dubitabant se vigilare; sed
postquam semel in somniis, ut saepe fit, putarunt se certo vigilare,
quod postea falsum esse reperiebant, etiam de suis vigiliis dubitarunt:
quod contingit, quia nunquam distinxerunt inter somnum, et vigiliam.
Interim moneo, me hic essentiam uniuscujusque perceptionis,
eamque per proximam suam causam non explicaturum, quia hoc
ad Philosophiam pertinet, sed tantum traditurum id, quod Methodus
postulat, id est, circa quae perceptio ficta, falsa, et dubia versetur,
et quomodo ab unaquaque liberabimur. Sit itaque prima
inquisitio circa ideam fictam.
Spinoza TIE 19