— 17 —
XXXIII.
Nos non errare, nisi
cum de re non satis
percepta judicamus.

      Cum autem aliquid percipimus, modo tantum nihil
plane de ipso affirmemus vel negemus, manifestum
est nos non falli; ut neque etiam cum id tantum affirmamus
aut negamus, quod clare et distincte percipimus
esse sic affirmandum aut negandum: sed tantummodo
— 18 —
cum (ut fit), etsi aliquid non recte percipiamus,
de eo nihilominus judicamus.
Descartes PPh 17-18