— 17 —
XXXII.
Duos tantum in nobis
esse modos cogitandi,
perceptionem scilicet
intellectus, et operationem
voluntatis.

      Quippe omnes modi cogitandi, quos in nobis experimur,
ad duos generales referri possunt: quorum
unus est perceptio, sive operatio intellectus; alius vero
volitio, sive operatio voluntatis. Nam sentire, imaginari,
et pure intelligere, sunt tantum diversi modi percipiendi;
ut et cupere, aversari, affirmare, negare,
dubitare, sunt diversi modi volendi.
Descartes PPh 17