— 17 —
XXXI.
Errores nostros, si ad
Deum referantur, esse tantum negationes;
si ad nos, privationes.

      Quia vero, etsi Deus non sit deceptor, nihilominus
tamen saepe contingit nos falli, ut errorum nostrorum
originem et causam investigemus, ipsosque praecavere
discamus, advertendum est, non tam illos ab intellectu
quam a voluntate pendere; nec esse res, ad quarum
productionem realis Dei concursus requiratur: sed
cum ad ipsum referuntur, esse tantum negationes, et
cum ad nos, privationes.
Descartes PPh 17