— 17 —
Atque si advertamus quid in sensibus, quid in vigilia,
quidve in somno clarum sit ac distinctum, illudque ab
eo quod confusum est et obscurum distinguamus, facile
quid in qualibet re pro vero habendum sit agnoscemus.
Nec opus est ista pluribus verbis hoc in loco persequi,
quoniam in Meditationibus Metaphysicis jam
utcunque tractata sunt, et accuratior eorum explicatio
ex sequentium cognitione dependet.
Descartes PPh 17