— 19 —
      Ne despondeatis animum, generosi auditores: innumera
restant adhuc, et forsan his, quae numeravimus, maiora,
meliora. In magno enim naturae sinu, in magno artium
emporio ingentia humano generi profutura bona in medio
posita sunt, quae hactenus iacent neglecta, quia hactenus
ad ea mens heroica animum non advertit. Magnus Alexander,
in Aegyptum delatus, uno suo magno oculorum obtutu
isthmum vidit, qui Erythraeum a mari Mediterraneo dividit,
et qua Nilus in Mediterraneum effluit, et Africa Asiaque
continentur; et dignum reputavit ubi suo nomine urbem
fundaret Alexandriam, quae statim et Africae et Asiae et
Europae, totius Mediterranei maris et Oceani Indiarumque
commerciis celebratissima fuit. Sublimis Galilaeus Venerem
— 20 —
corniculatam observavit; et de mundano systemate admiranda
detexit. Observavit ingens Chartesius lapidis a funda iacti
motum; et novum systema physicum est meditatus. Christophorus
Columbus ventum ab Occidentali oceano in os sibi
adspirantem sensit; et, eo Aristotelis argumento - ventos e
terra gigni, - alias ultra oceanum esse terras coniecit, et novum
terrarum orbem detexit. Magnus Hugo Grotius unum
illud Livii dictum: «Sunt quaedam pacis et belli iura» graviter
advertit, ac De iure belli et pacis admirabiles libros edidit,
a quibus si aliqua expunxeris, incomparabiles non immerito
dixeris.
Vico DMH 19-20