— 400 —
Potestatem quidem actionis patrandae ad utramvis
— 401 —
partem indifferenter se habere, sola autem beneplaciti ad allectamenta repraesentationibus
oblata inclinatione determinari, in confesso est. Quo huic legi
certius alligata est hominis natura, eo libertate magis gaudet, neque vago nisu
quaquaversum in obiecta ferri est libertate uti. Non aliam, ais, ob rationem
agit, quam quia ita potissimum lubuit. Iam teneo te tua ipsius confessione constrictum.
Kant ND 400-401