— 400 —
Quod actiones physicas et libertate morali
gaudentes intercedit discrimen, non nexus atque certitudinis differentia absolvitur,
quasi hae solae ancipiti futuritione laborantes rationumque colligatione
exemptae vaga et ambigua oriundi ratione fruerentur; hoc enim pacto parum
commendabiles forent entium intelligentium praerogativis. Verum modus, quo
certitudo earum rationibus suis determinatur, omnem paginam facit ad libertatis
notam tuendam; nempe nonnisi per motiva intellectus voluntati applicata eliciuntur,
cum contra ea in brutis s. physico-mechanicis actionibus omnia sollicitationibus
et impulsibus externis conformiter, absque ulla arbitrii spontanea
inclinatione, necessitentur.
Kant ND 400