— 400 —
Ita etiam in actionibus hominum liberis, quatenus spectantur
ut determinatae, oppositum excluditur quidem, sed non excluditur rationibus
extra subiecti appetitum et spontaneas inclinationes positis, quasi homo vel
invitus inevitabili quadam necessitate ad patrandas actiones adigeretur; sed in
ipsa volitionum appetituumque propensione, quatenus allectamentis repraesentationum
lubenter obtemperat, nexu, certissimo illo quidem, at voluntario,
actiones stabili lege determinantur.
Kant ND 400