— 400 —
Actum creationis mundi in Deo non ambiguum, sed ita certo
determinatum esse, ut oppositum Deo indignum, h. e. competere plane non
possit, quis est qui dubitet? Nihilo tamen secius libera est actio, quia iis rationibus
determinatur, quae motiva intelligentiae suae infinitae, quatenus voluntatem
certo certius inclinant, includunt, non a caeca quadam naturae efficacia
proficiscuntur.
Kant ND 400