— 400 —
Eventus
mundani ita certo determinati sunt, ut praescientia divina falli nescia pari
certitudine et eorum futuritionem et oppositi impossibilitatem nexu rationum
conformiter perspiciat, ac si absoluto eorum conceptu oppositum excluderetur.
Hic vero, non quantopere, sed unde necessaria sit contingentium futuritio, cardo
est quaestionis.
Kant ND 400