— 359 —
      Ea est hominum consuetudo, ut, quoties aliquam
similitudinem inter duas res agnoscunt, de utraque
judicent, etiam in eo in quo sunt diversae, quod de
alterutra verum esse compererunt. Ita scientias, quae
totae in animi cognitione consistunt, cum artibus, quae
aliquem corporis usum habitumque desiderant, male
conferentes, videntesque non omnes artes simul ab
eodem homine esse addiscendas, sed illum optimum
artificem facilius evadere, qui unicam tantum exercet,
— 360 —
quoniam eaedem manus agris colendis et citharae pulsandae,
vel pluribus ejusmodi diversis officijs, non tam
commode quam unico ex illis possunt aptari: idem
de scientijs etiam crediderunt, illasque pro diversitate
objectorum ab invicem distinguentes, singulas seorsim
et omnibus alijs omissis quaerendas esse sunt arbitrati.
In quo sane decepti sunt. [>]
Descartes Reg 359-360