— 287 —
      Par. VII. Nam considerandum primum venit, quod sicuti in
statu naturali ( per Art. II. praeced. Cap. ) ille homo maxime potens,
maximeque sui juris est, qui ratione ducitur, sic etiam illa
Civitas maxime erit potens, et maxime sui juris, quae ratione fundatur,
et dirigitur. Nam Civitatis Jus potentia multitudinis, quae
una veluti mente ducitur, determinatur. At haec animorum unio
concipi nulla ratione posset, nisi Civitas id ipsum maxime intendat,
quod sana ratio omnibus hominibus utile esse docet.
      Par. VIII. Secundo venit etiam considerandum, quod subditi
eatenus non sui, sed Civitatis juris sint, quatenus ejus potentiam,
seu minas metuunt, vel quatenus statum civilem amant ( per Art.
10. praeced. Cap.
). Ex quo sequitur, quod ea omnia, ad quae agenda
nemo praemiis, aut minis induci potest, ad jura Civitatis non
pertineant. Ex. gr. judicandi facultate nemo cedere potest: quibus
enim praemiis, aut minis induci potest homo, ut credat, totum
non esse sua parte majus, aut quod Deus non existat, aut
quod corpus, quod videt finitum, Ens infinitum esse credat, et
absolute ut aliquid contra id, quod sentit, vel cogitat, credat?
Sic etiam quibus praemiis, aut minis induci potest homo, ut amet,
quem odit, vel ut odio habeat, quem amat? Atque huc etiam
illa referenda sunt, a quibus humana natura ita abhorret, ut ipsa
omni malo pejora habeat, ut quod homo testem contra se agat,
ut se cruciet, ut parentes interficiat suos, ut mortem vitare non
conetur, et similia, ad quae nemo praemiis, nec minis induci potest.
Quod si tamen dicere velimus, Civitatem jus, sive potestatem
habere talia imperandi, id nullo alio sensu poterimus concipere,
nisi quo quis diceret, hominem jure posse insanire, et delirare:
quid enim aliud nisi delirium jus illud esset, cui nemo adstrictus
esse potest? Atque hic de iis expresse loquor, quae Juris Civitatis
esse nequeunt, et a quibus natura humana plerumque abhorret.
Nam quod stultus, aut vesanus nullis praemiis, neque minis induci
possit ad exequenda mandata, et quod unus, aut alter ex eo,
— 288 —
quod huic, aut illi Religioni addictus sit, imperii jura omni malo
pejora judicat, jura tamen Civitatis irrita non sunt, quandoquidem
iisdem plerique cives continentur, ac proinde, quia ii, qui
nihil timent, neque sperant, eatenus sui juris sunt ( per Art. 10.
praeced. Cap.
), sunt ergo ( per Art. 14. praeced. Cap. ) imperii hostes,
quos jure cohibere licet.
Spinoza TP 287-288