— 18 —
      Caussae per accidens sunt voluntas rationalis vel sensitiva
et omnis libera, quae versatur circa contingentia et
possibilia aliter se habere; item quae non ex directo et secundum
se aliquid faciunt, ut medicus est caussa domus,
non quatenus medicus, sed quatenus architectus vel aedificator.
Item fortuna, quae dicitur caussa eorum, quae accidunt
raro et praeter intentionem his quae agunt cum
intentione. Item casus, quae est caussa per accidens et raro
in his quae agunt praeter intentionem. Casu enim transeuntem
lapis decidens oppressit, fortuna sepulchrum effodiens
— 19 —
invenit thesaurum. Caussarum aliae sunt directae, aliae indirectae:
primo modo, ut nauta est caussa salutis
navis sua praesentia; secundo modo, ut nauta est caussa
summersionis propter absentiam.
      Caussarum item aliae sunt actu, aliae potentia: primo
modo, ut illae quae sunt coaeternae vel contemporaneae
vel consistentes effectibus, ut materia et forma sunt caussa
compositi, et animae assistentia est caussa animalis; secundo
modo, ut aedificator est caussa domus, quem domo
existente non opus est esse vel adesse. Alii ita distinguunt:
caussarum quaedam in fieri, quaedam in facto, id est quaedam
rei faciendae adsunt et actioni tantum, quaedam etiam
actis, et istae dicuntur caussae essendi et conservandi, si
sunt efficientes, ut Deus qui mundum creavit et conservat.
Bruno Sum 18-19