— 400 —
Confutatio dubiorum.

      Quando necessitatem hypotheticam, in specie moralem, distinguimus ab
absoluta, non hic de vi atque efficacia necessitatis agitur, utrum nempe res alterutro
casu magis vel minus sit necessaria, sed de principio necessitante
quaestio est, unde nempe res sit necessaria. Equidem lubens concedo, hic nonnullos
philosophiae Wolffianae sectatores quodammodo a veri sensu deflectere,
ut, quod per rationum semet hypothetice determinantum catenam positum est,
adhuc a necessitate completa remotum aliquantulum sibi persuadeant, quia ab soluta
caret necessitate. Ego vero in hisce illustri antagonistae assentior, decantatam
omnium ore distinctionem vim necessitatis atque certitudinem determinationis
parum elevare. Quemadmodum enim vero nihil verius et certo
nihil certius, sic nec determinato quicquam determinatius concipi potest.
Kant ND 400