— 400 —
      5. Tempus non est obiectivum aliquid et reale, nec substantia, nec
accidens, nec relatio, sed subiectiva condicio per naturam mentis humanae
necessaria, quaelibet sensibilia certa lege sibi coordinandi, et
intuitus purus. Substantias enim pariter ac accidentia coordinamus,
tam secundum simultaneitatem, quam successionem, nonnisi per conceptum
temporis; ideoque huius notio, tanquam principium formae,
istorum conceptibus est antiquior. Quod autem relationes attinet s. respectus
quoscunque, quatenus sensibus sunt obvii, utrum nempe simul
sint, an post se invicem, nihil aliud involvunt, nisi positus in tempore
determinandos, vel in eodem ipsius puncto, vel diversis.
      Qui realitatem temporis obiectivam asserunt, aut illud tanquam
fluxum aliquem in exsistendo continuum, absque ulla tamen re exsistente
(commentum absurdissimum!), concipiunt, uti potissimum
Anglorum philosophi, aut tanquam abstractum reale a successione
statuum internorum, uti Leibnizius et asseclae statuunt. Posterioris
— 401 —
autem sententiae falsitas, cum circulo vitioso in temporis definitione
obvia luculenter semet ipsam prodat, et praeterea simultaneitatem *),
maximum temporis consectarium, plane negligat, ita omnem sanae
rationis usum interturbat, quod non motus leges secundum temporis
mensuram, sed tempus ipsum, quoad ipsius naturam, per observata in
motu aut qualibet mutationum internarum serie determinari postulet,
quo omnis regularum certitudo plane aboletur.
Kant Diss 400-401