— 374 —
      Cum primum ad Mathematicas disciplinas animum
applicui, perlegi protinus pleraque ex ijs, quae ab illarum
Auctoribus tradi solent, Arithmeticamque et Geometriam
potissimum excolui, quia simplicissimae et
— 375 —
tanquam viae ad caeteras esse dicebantur. Sed in neutra
Scriptores, qui mihi abunde satisfecerint, tunc forte
incidebant in manus: nam plurima quidem in ijsdem
legebam circa numeros, quae subductis rationibus vera
esse experiebar; circa figuras vero, multa ipsismet oculis
quodammodo exhibebant, et ex quibusdam consequentibus
concludebant; sed quare haec ita se habeant,
et quomodo invenirentur, menti ipsi non satis videbantur
ostendere; ideoque non mirabar, si plerique
etiam ex ingeniosis et eruditis delibatas istas artes vel
cito negligant ut pueriles et vanas, vel contra ab ijsdem
addiscendis, tanquam valde difficilibus et intricatis, in
ipso limine deterreantur. [>]
Descartes Reg 374-375