— 68 —
Hinc
ad meliorem numinis istius atque matris (in cuius sinu
producimur, enutrimur, atque recipimur) contemplationem
promovemur, ne ultra, eam sine anima corpus
esse existimemus, aut (uti mentiuntur) corporalium
sentinam substantiarum. Manifestum quippe erit
quod si orbem lunae aliarumque stellarum incoleremus,
in loco vel simili vel forte peiore degeremus, ut
et tam bona, atque fortasse meliora in ambitu circumferentiae
visibilis inveniuntur: quemadmodum diversas
perfectionum graduumque species in iis individuis,
quae sunt apud nos possumus agnoscere. Hinc
tot stellas, totque sidera intelligimus esse numerum
numinum decies centenorum millium et ultra, contemplationi
primi, universalis, infiniti, aeterni efficientis
adstantium. Haud ultra ratio compedibus
phantasticorum est adstricta mobilium, non ultra
numini octo, novem, decemque motorum mancipatur.
Noscimus enim unum coelum, aetheream regionem
et immensam, in qua ut hoc magnificum astrum,
quod tellurem dicimus, ita et alia infinita proprias
ab invicem distantias obtinentia, ad perpetuam
vitam atque lumen, propriis consistunt librata ponderibus.
Haec illa sunt flammantia corpora, quae gloriam
maiestatis Dei et opera manuum eius adnuntiant.
Hinc ad infinitum infinitae causae effectum detegendum
promovemur, et ad divinitatis contemplationem
non tamquam extra, seorsum, atque longe a nobis,
— 69 —
sed in nobis ipsis (utpote ubique integre positam)
manuducimur, quia scilicet haec magis ipsa nobis,
quam ipsi nobis esse possimus, intima est: si vere ea
est omnium essentiarum et totius esse substantificum,
essentialissimumque centrum. Unde non minus ab aliorum
mundorum cultoribus apud nos, quam a nobis
apud ipsos esse perquirenda ducitur. Non etenim nos
minus lunae et cuicumque astro, astrum coelumque
sumus, quam universa ipsa nobis esse possint. Hinc
tandem e nobis unus, quantumvis solus, quantumlibet
sibi musisque clamans, canens, atque sapiens, adversus
generalis ignorantiae myriades triumphabit. Interim
decernendi iudicium non ad edita convitia, inanes
somniantium authoritates, non ad lumine captorum testimonia,
sed ad vim regulatioris sensus et ad illustrioris
ingenii obtutum: si de lumine, deque colore
vere unius videntis acquiescendum est iudicio, quamvis
omnium qui fuere, sunt et erunt caeci, reclamet
ignorantia: sique stultorum omnium numerus unius
sapientis precium atque momentum nunquam exaequabit.
Bruno Acr 68-69