— 384 —
Neque mireris, effectum parvulae causae hic immensum
quantum augescere, quippe elateria aetheris conclusi se retinaculis attractionis
liberantia praestant hoc pacto effectus, qui sollicitationem accendentis flammulae
proprie non tanquam causam agnoscunt; pendent enim proprie ab attractione
olei, cuius subtilissima divisio materiae conclusae semet magna violentia
expediendi copiam fecit. Porro vapor constituit fluidum, propter elastici
aetherei non adeo cohibiti liberiores vibrationes in undulando efficacius et propter
eiaculatam hoc pacto materiam igneam tam calefaciendis corporibus, quam
spargendo lumini ceteris ignitis corporibus aptius.
Conclusio.
      Verum opellae vix inchoatae iam coronidem impono. Non diutius
moror Viros officiis gravioribus districtos hoc, quicquid est, opusculi
meque ipsum simul propensae voluntati atque benevolentiae
Amplissimae Facultatis Philosophicae
commendans.
Kant Ign 384