— 18 —
      Resumamus jam nostrum propositum. Habuimus hucusque
primo finem, ad quem omnes nostras cogitationes dirigere studemus.
Cognovimus secundo, quaenam sit optima perceptio, cujus
ope ad nostram perfectionem pervenire possimus. Cognovimus
tertio, quaenam sit prima via, cui mens insistere debeat, ut bene
incipiat; quae est, ut ad normam datae cujuscunque verae ideae pergat,
certis legibus inquirere. Quod ut recte fiat, haec debet Methodus
praestare: Primo veram ideam a caeteris omnibus perceptionibus
distinguere, et mentem a caeteris perceptionibus cohibere.
Secundo tradere regulas, ut res incognitae ad talem normam percipiantur.
— 19 —
<Tertio en eindelijk > ordinem constituere, ne inutilibus
defatigemur. Postquam hanc Methodum novimus, vidimus quarto
hanc Methodum perfectissimam futuram, ubi habuerimus ideam
Entis perfectissimi. Unde initio illud erit maxime observandum,
ut quanto ocius ad cognitionem talis Entis perveniamus.
Spinoza TIE 18-19