— 16 —
      Pars secunda universae nostrae Dissertationis de Juris
— 17 —
principiis erat, omnis divinae, atque humanae eruditionis
divinum circulum demonstrare, sive divinum lumen,
quod aeternum verum definivimus et nuper demonstravimus,
per tria, quae numeravimus elementa, Nosse,
Velle, Posse
, scientias omnes permeare, easque arctissimo
nexu constrictas alias in alias dirigere, et cunctas ad Deum
ipsarum originem revocare.
      Id ex principio nuper demonstrato per sequentia
Capita necessaria rationum consecutione alia ab aliis
perpetuo illata ostendemus.
      I. Principia scientiarum a Deo.
      II. Deus, ut Divus Augustinus in Confessionibus definit,
Philosophia divina demonstrat, et nostra Religio profitetur
est, Posse, Nosse, Velle infinitum.
      III. Haec tria unum sunt Verum esse: in quo maxime
eminet Divina quam Theologi dicunt Aseitatis natura:
et quodque eorum trium semper est cum aliis duobus
complicatum.
      IV. Hac divina natura Deus quantum vult, tantum
potest: noscit suum esse ineffabile: vult, amat, diligit
suum esse perfectissimum.
      V. Hinc Dei esse aeternum est, et Aseitas; Dei posse
maximum, Omnipotentia; ejus nosse veracissimum, Sapientia
infinita
, ejus velle optimum, summa Bonitas.
      VI. Summa autem sapientia est Ordo rerum aeternus,
quo Deus per simplicissimas vias cuncta regit: quae
viae, quia ab omnipotentia patefiunt, facillimae sunt;
et quia ad Deum summum bonum ducunt, sunt omnes
optimae.
      VII. Simplicitas elucet, quod una directionis lege facit,
regitque cuncta: facilitas manifestatur, quod ipsarum
sponte rerum disponit cuncta: bonitas ostenditur,
quod omnibus rebus a se creatis quendam conatum,
quoddam ingenium indit se conservandi: et quando per
corporeae naturae vitia, quibus dividitur, atteritur, et
— 18 —
corrumpitur, singula quaeque in sua specie conservari
non possunt, divina Bonitas per ipsarum vitia rerum
erumpit, et conservat in suo quaeque genere cuncta.
Vico Univ20 16-17-18