— 16 —
XXX.
Hinc sequi omnia quae
clare percipimus, vera
esse, ac tolli dubitationes
ante recensitas.

      Atque hinc sequitur, lumen naturae, sive cognoscendi
facultatem a Deo nobis datam, nullum unquam
objectum posse attingere, quod non sit verum, quatenus
ab ipsa attingitur, hoc est, quatenus clare et distincte
percipitur. Merito enim deceptor esset dicendus, si
perversam illam ac falsum pro vero sumentem nobis
dedisset. Ita tollitur summa illa dubitatio, quae ex eo
petebatur, quod nesciremus an forte talis essemus
naturae, ut falleremur etiam in iis quae nobis evidentissima
esse videntur. Quin et aliae omnes dubitandi
causae, prius recensitae, facile ex hoc principio tollentur.
— 17 —
Non enim amplius Mathematicae veritates nobis
suspectae esse debent, quia sunt maxime perspicuae.
Descartes PPh 16-17