— 16 —
XXIX.
Deum non esse errorum
causam.

      Primum Dei attributum quod hic venit in considerationem,
est, quod sit summe verax, et dator omnis
luminis: adeo ut plane repugnet ut nos fallat, sive ut
proprie ac positive sit causa errorum, quibus nos obnoxios
esse experimur. Nam quamvis forte posse fallere
nonnullum ingenii argumentum apud nos homines
esse videatur, nunquam certe fallendi voluntas
nisi ex malitia vel metu et imbecillitate procedit, nec
proinde in Deum cadere potest.
Descartes PPh 16