— 18 —
      Neque vero vos incautos iste sive invidus sive ignavus
circumveniat rumor: hoc beatissimo saeculo, quae in re literaria
— 19 —
effecta dari unquam potuerant, iam omnia absoluta, consummata,
perfecta esse, ut in ea nihil ultra desiderandum
supersit. Falsus rumor est, qui a pusilli animi literatis differtur.
      Mundus enim iuvenescit adhuc. Nam septingentis non ultra
abhinc annis, quorum tamen quadringentos barbaries percurrit,
quot nova inventa? quot novae artes, quot novae scientiae
excogitatae? Acus nautica, navis solis instructa velis, tubus
opticus, Turricelli machina, machina pneumatica Boylis, sanguinis
circulatio, microscopium, tubus Arabum stillatorius,
arabicae numerorum formae, informia magnitudinum genera,
pulvis pyrius, tormentum bellicum glandignivomum, tholus
templorum, typi literarii, charta lintea, horologium: singula
quaeque optima maxima, et omnia antiquis prorsus incognita.
Unde ortae nova navalis et nautica (quibus novus terrarum
orbis detectus, et geographia mirum quantum adaucta!), nova
astronomiae observata, novae temporum rationes, nova mundana,
nova mechanicae, nova physicae, nova medicinae systemata,
nova anatome, nova spargirica (Galeno tantopere desiderata),
nova geometriae methodus (et arithmetica facta longe
expeditior), nova bellica, nova architectura, tanta librorum
facilitas quae vilescit, tanta copia quae fatiscat. Quomodo tam
repente humani ingenii natura effoeta est ut alia inventu aeque
egregia sint desperanda?
Vico DMH 18-19