— 16 —
Quae
ipsa ut similitudine illustrem,
verum divinum est imago rerum
solida, tanquam plasma;
humanum monogramma, seu
imago plana, tanquam pictura:
et quemadmodum verum divinum
est, quod Deus dum cognoscit,
disponit ac gignit; ita
verum humanum sit, quod homo
dum novit, componit item
ac facit: et eo pacto scientia sit
cognitio generis, seu modi,
quos res fiat, et qua dum mens
cognoscit modum, quia elementa
componit, rem faciat;
solidam Deus quia comprehendit
omnia, planam homo quia
comprehendit extima. [>]
Vico Ant 16