— 399 —
Ergo imputatio factorum nostrorum ad nos non pertinet; sed una
omnium causa Deus est, qui eis nos legibus adstrinxit, ut sortem destinatam
utcunque adimpleamus. Nonne sic efficitur, ut nullum peccatum Deo displicere
possit? quod ubi contingit, eo simul testatur, stabilitam a Deo rerum implicitarum
seriem aliud non admittere. Quidnam igitur Deus peccatores increpat
— 400 —
de actionibus, quas ut perpetrent, iam inde usque a mundi satu atque ortu
cautum est?
Kant ND 399-400