— 158 —
      27) Sed operae pretium est distinctius ex causis assignatis
— 159 —
explicare totam Planetae revolutionem gradusque accessus
et recessus erga Solem
. Planeta igitur in maxima
digressione A seu Aphelio positus minorem quidem et conatum
centrifugum circulationis excutientis et attractorium gravitatis solicitantis
experitur, quam si Soli propior esset. Est tamen in ea
distantia, nempe in vertice remotiore a Sole, fortior gravitas quam
duplus conatus centrifugus (per 21), quia ⊙ A distantia Aphelii
seu verticis remotioris a Sole seu foco major est dimidio latere
recto ⊙ W. Descendit itaque planeta versus Solem itinere AMEWΩ,
et continue crescit descendendi impetus, ut in gravibus acceleratis,
quam diu manet nova gravitatis solicitatio fortior duplo novo conatu
centrifugo; tamdiu enim crescit impressio accedendi super
impressionem recedendi, adeoque absolute crescit accedendi velocitas,
donec in locum perveniatur, ubi aequantur duae illae novae
contrariae immpressiones, id est in locum W, ubi distantia a Sole
⊙ W aequatur dimidio lateri recto. Ibi ergo velocitas accedendi
est maxima, et crescere desinit (per 24). Exinde autem etsi pergat
planeta accedere ad Solem usque ad Ω, velocitas tamen accedendi
rursus decrescit, praevalente conatu duplo centrifugo super
gravitatis impressionem, idque tamdiu continuatur, donec impressiones
centrifugae in unum collectae ab initio A hucusque, impressiones
gravitatis etiam ab initio hucusque collectas praecise
consumunt, seu quando totus impetus recedendi (conceptus ex
singuli impressionibus centrifugis collectis) toti impetui accedendi
(ex gravitatis impressionibus continue repetitis concepto) tandem
aequatur, ubi cessat omnis accessio, atque is locus ipsum est
Perihelium Ω, in quo Planeta est Soli maxime vicinus. Postea
autem continuato motu, cum hactenus accesserit, nunc recedere
incipit, tenditque ab Ω per X versus A. Nam duplus conatus
centrifugus qui praevalere coeperat super gravitatem inde a W
usque ad Ω, adhuc pergit praevalere ab Ω usque ad X, ac proinde
cum ab Ω incipiat planeta quasi de novo moveri, quippe prioribus
impetibus contrariis mutuo sublatis, praevalet etiam recessus inde
ab Ω, et recedendi velocitas continue crescit usque ad X, sed incrementum
tamen ejus seu nova impressio decrescit, donec ista
nova impressio ad recedendum, seu duplus conatus centrifugus,
novae impressioni ad recedendum seu gravitati iterum fit aequalis,
nempe in X. Itaque in X est maxima recedendi velocitas. Et ex
eo praevalet gravitas seu nova impressio accedendi, licet adhuc
— 160 —
satis diu praevaleat totus recedendi impetus seu summa omnium
impressionum recedendi inde ab Ω acquisitarum, super totam impetum
accedendi inde ab Ω denuo impressum. Sed cum tamen
hic magis crescat quam ille, post X, tandem ei fit aequalis in A,
ubi mutuo destruuntur et recessus cessat, id est reditur ad Aphelium
A. Atque ita omnibus impressionibus pristinis contrariarum
aequalium compensatione consumtis, res redit ad statum primum,
atque omnia de integro perpetui lusibus repetuntur, donec longa
dies perfecto temporis orbe, rerum constitutioni mutationem notabilem
afferat.
Leibniz Tent 158-159-160