— 399 —
Accipe exemplum.
Caius imposturam fecit. Caio per determinationes suas primitivas, quatenus
scilicet homo est, non repugnavit sinceritas; largior. Sed uti iam est determinatus,
repugnat utique; quippe adsunt in ipso rationes, quae ponunt contrarium,
et sinceritas tribui ipsi nequit, nisi turbato omni rationum implicatarum ordine
usque ad primum mundi statum. Nunc audiamus, quae porro inde concludit
vir illustris. Ratio determinans non efficit modo, ut haec potissimum actio
eveniat, sed ut eius loco alia contingere non possit. Ergo quicquid in nobis
accidit, eius consecutioni ita a Deo prospectum est, ut plane non possit aliud
consequi.
Kant ND 399