— 383 —
2. Causae investigatio.
      Ratio vero horum phaenomenorum, si recte sentio, haec est. Flamma
constat vapore ignito neque massa corporis solida in flammam tota vertitur sed
superficies proprie flagrat. Vapor vero cum superficiei quam plurimum et renitentia
ad arcendam intra suos amplexus ignis materiam quam minimum habeat,
apparet, quod motum undulatorium a levissimo principio conceptum non
solum facillime propagare, verum etiam alii materiae inflammabili, quantaquanta
ea sit, pari intensitate sensim communicare possit. Etenim quanquam primo obtutu
hoc phaenomenon contra primam mechanicae regulam, quod effectus semper
— 384 —
sit aequalis causae, videatur offendere, tamen si pensitaveris, primam vel
minimae scintillulae ad flammam excitandam sollicitationem nihil aliud agere,
quam quod particulam minimam inflammabilis vaporis in motum undulatorium
elementi sui ignei concitet; quod cum leviter coërcitum magno conatu se liberet,
et vibrationes peragat, circumfusas pariter concitando violentiam motus per totam
massam propagat.
Kant Ign 383-384